monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXII <<<     >>> XXXIV

Caput XXXIII

1 Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui. Prophetavit autem regnante Iosia in Hierusalem et apud Romanos Anco Marcio, iam propinquante captivitate Iudaeorum. Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captivitatis, sicut in eius litteris invenimus.
2 Sophonias autem unus de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. Prophetavit ergo Hieremias non solum Anci Marcii, verum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando illa captivitas facta est, regnare iam coeperat. Prophetans ergo de Christo Hieremias: "Spiritus", inquit, "oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris," sic breviter ostendens et dominum nostrum Christum et passum esse pro nobis.
3 Item loco alio: "Hic Deus meus", inquit, "et non aestimabitur alter ad eum; qui invenit omnem viam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo; post haec in terra visus est et cum hominibus conversatus est."
Hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed scribae eius adtribuunt, qui vocabatur Baruch; sed Hieremiae celebratius habetur.
4 Rursus idem propheta de ipso: "Ecce", inquit, "dies veniunt, ait Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iudas, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt eum: Dominus iustus noster."
De vocatione etiam gentium, quae fuerat futura et eam nunc impletam cernimus, sic locutus est: "Domine Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas."
Quia vero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: "Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscit eum?"
Huius est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento novo, cuius est mediator Christus.
5 Ipse quippe Hieremias ait: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Iacob testamentum novum," et cetera quae ibi leguntur.
Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: "Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna."
Et iterum: "Horribilis", inquit, "Dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit eum vir de loco suo, omnes insulae gentium."
Et paulo post: "Tunc", inquit, "transuertam in populos linguam et progenies eius, ut inuocent omnes nomen Domini et serviant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae adferent hostias mihi. In illo die < non > confunderis ex omnibus adinuentionibus tuis, quas impie egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris super montem sanctum meum, et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel."
Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam commemorat: "Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient."
Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.